- PELEUS
- PELEUSAeaci et Aeginae fil. qui ex Thetide genuit Achillem qui Pelides inde dicitur. Castissimus sui temporis mortalium fuit. Amatus ab Hippolyta Acasti uxore, et ad stuprum sollicitatus cum adduci non potuisset, ab eadem, tamquam insidiator pudicitae suae, apud virum accusatus fuit. Quod edoctus Acastus Peleum in solitudinem eduxit, nudatumque armis, feris obiecit, recedensque dixisse perhibetur; Si innocens es, servaberis. Cum iam a feris periturus esset, Dii ipsi gladium a Vulcano fabrefactum, per Mercurium, subiecerunt; quô periculum evasit. Narratur et fabula hôc modô: Peleus in Patria, cum Telamone, fratrem Phocum dolô interemit, confugitque ob id Phthiam, ad Eurytum filium Actoris a quo fuit expiatus. Ibi, cum in venatione Calydonii apri, forte fortunâ Eurytum obvium occidisset, rursus exulavit in Iolco, apud Acastum atque ab ipso purgatur. Astydamia vero, Acasti uxor, illicitô hospitis amore succensa, persuadere eidem conatur consuetudinum stupri. Quô non obtentô, ob continentiam Polei, calumnias intendit, tamquam pudicitiam suam tentâsset. Maritus a se expiato veritus manus inferre, secum in Pelion venatum ducit ac somno oppressum destituit, gladiô illius in fimo bubulo absconditô. Peleus expergefactus, non inventô ense, videt sibi a Centauris exitium instare: sed servatur a Chirone, ab eoque repertum gladium recipit. Quod autem Thetis nupsisse dicitur Peleo, illud ad connubium Maris et Terrae pertinet. Nam Πηλεὺς a πηλὸς lutum; quo etiam respexêre olim, cum dicerent; Μὴ δεῖν τὸν Οἰνέα Πηλέα ποιεῖν: Oenea non convertendum esse in Pelea. Nimirum Οἰνεὺς et Πηλεὺς, heroum nomina, ponuntur pro οἶνος vinum, et πηλὸς lutum: Ut sententia sit, cavendum esse pincernae, ne vinum effundat in terram, atque ita lutum faciat, quemadmodum ex Athenaeo, Demetrio, Eustathio, in Orat. Institut. l. 4. c. 6. retulit Vossius. Quem vide de Theologia Gentili, l. 2. c. 79. Nic. Lloydius. Coeterum ei, ut et Chironi, Pellaeos in Thessalia sacrificâsse hominem, docet Clemens Alexandrinus Admonit. ad Gentes. Quemadmodum in Macedonia Aeneatae coluêre Aeneam, apud Liv. l. 40: c. 4. Stagiritae agitabant ἑορτὴν Ἀριςτοτέλειον, in memoriam civis sui Aristotelis, cuius hortatu ac suasu urbem eam instauravit Alexander M. Chersonitae festum instituerunt Miltiadi, apud Herodotum l. 6. etc. Vide Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idolo. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.